라틴어 문장 검색

sive enim abscedant, cui dubium esse quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 164:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
sed profectio Antiochi ab Sardibus simul metus ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 279:2)
nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 352:1)
posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:1)
ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 66:2)
hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 361:1)
si qui earum urbium cives quae regno abscedunt cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 455:2)
itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 132:1)
peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 142:1)
Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre rem tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 248:1)
Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 204:1)
non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 251:1)
M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 604:1)
Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, rem aggressus legatus a moenibus abscessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 605:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION