라틴어 문장 검색

Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Caenaturi carnifices manus abluunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.7)
iam Cadmeis incluta Bacchis aspersa die dumeta rubent Phoebique fugit reditura soror.
(세네카, Hercules Furens 2:5)
Egone ut parentis sanguine aspersam manum fratrumque gemina caede contingam?
(세네카, Hercules Furens 5:25)
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica violentus unda Tigris aut Rhenus ferox Tagusve Hibera turbidus gaza fluens abluere dextram poterit?
(세네카, Hercules Furens 20:6)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:6)
tuli paterno sanguine aspersas manus
(세네카, Phoenissae 272:1)
violate caede neve furiali malo aspergite aras.
(세네카, Thyestes 97:1)
puerilis aras sanguis aspersit feri,
(세네카, Troades 1138:1)
Quid caede dira nobiles clari ducis aspergis umbras?
(세네카, Troades 268:1)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)

SEARCH

MENU NAVIGATION