라틴어 문장 검색

Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:11)
At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentisimposuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:11)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 4:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:1)
Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae ac consiliorum explicant artes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 48:1)
funebres contiones, consolationes, plerumque reorum tristes summissae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:2)
De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:1)
Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:1)
Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION