라틴어 문장 검색

ac, si quid adfert praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quae- stionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis disputationem referatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:1)
sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:2)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:3)
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 1:1)
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:1)
quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:2)
Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius, eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:2)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 60:1)
Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:2)
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 62:1)
sed ea horum vi et disputationibus sunt iam diu fracta et exstincta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 62:3)
Reliqui sunt Peripatetici et Academici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION