라틴어 문장 검색

Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장7)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)
quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장32)
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장38)
Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장21)
Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장39)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장45)
Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장10)
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 13:1)
Quod excitatur uentilante doctrina
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 12:1)
Nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaueris ne moreris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:3)
pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:2)
Quid tantos iuuat excitare motus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 1:1)
Praecedit tamen excitans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION