라틴어 문장 검색

frustra igitur currus summo miramur in arcu quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, sub pedibusque ducum captivos poplite flexo ad iuga depressos manibusque in terga retortis et suspensa gravi telorum fragmina trunco, si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2197)
dux et praevius et magister illis ad tantum decus ex episcopali clarus nomine Fructuosus ibat, accitus quia praesidis repente iussu venerat ad forum sacerdos Levitis comitantibus duobus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.4)
Idem hoc iam Pyrrhus factitavit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 750)
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus exsultat, telis et luce coruscus aëna;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:1)
Instat vi patria Pyrrhus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:12)
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:1)
illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:2)
Cui Pyrrhus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:9)
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:1)
Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:13)
Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:5)
non his iuventus orta parentibus infecit aequor sanguine Punico Pyrrhumque et ingentem cecidit Antiochum Hannibalemque dirum, sed rusticorum mascula militum proles, Sabellis docta ligonibus versare glaebas et severae matris ad arbitrium recisos portare fustis, sol ubi montium mutaret umbras et iuga demeret bubus fatigatis amicum tempus agens abeunte curru.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 611)
Non vides, quanto moveas periclo, Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 201)
num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius dicendi viribus diremisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION