라틴어 문장 검색

non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui velit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 69:2)
Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, tamen non duo principia, sed unum principium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:19)
Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re- cepturi ?
(세네카, 행복론, Liber VI 111:3)
si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an maius aliquid iam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam ?
(세네카, 행복론, Liber III 155:1)
ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 163:4)
nam quando sterilis est amator ab datis, si negat se habere quod det, soli credimus, nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 132)
accipe audi, ut 'da' dic, ut qui sit da Tityre nobis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 651)
accipe audi, ut accipe nunc Danaum insidias, ut contra 'da' dic;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6762)
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37 2:1)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
accipe, quidquid Pro Magni cervice dares;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:50)
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi, Accepit, gratis si tibi Leda dedit?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXV Danae picta1)
Cynthia - facundi carmen iuvenale Properti - Accepit famam, non minus ipsa dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIX Monobyblos Properti1)
da dic, sic econtra "accipe nunc Danaum insidias", id est audi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 181)
possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox da- turos progeniem vitiosiorem", id est postea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 245)

SEARCH

MENU NAVIGATION