라틴어 문장 검색

Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
quae nisi respuis ex animo longeque remittis dis indigna putare alienaque pacis eorum, delibata deum per te tibi numina sancta saepe oberunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:7)
quo pacto respuit ab se atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:6)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite, si volentibus vobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 9:1)
Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:2)
et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
rursus in arma feror quasi quodam doloris impetu, quod pater liberari non acquiesceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6551)
me maritum respuit et Aeneam non virum, sed dominum recepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2145)
labatur respuatur vel oblivioni tradatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 632)
'te' autem 'iudice' ac si diceret, qui meam respuis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 274)

SEARCH

MENU NAVIGATION