라틴어 문장 검색

praeterea quidquid Latialibus indere libris prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 82)
aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:2)
quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:1)
quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:2)
hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:2)
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum, non ab exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:1)
igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:4)
sed dei indultu vitio nulli minus addicimur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:4)
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:1)
Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:1)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
quae etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:1)
et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].3)
et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION