라틴어 문장 검색

"Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:49)
"a voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:37)
"Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:28)
nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutaverint, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:10)
ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:31)
"quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:32)
sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:9)
Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:10)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:6)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne trans-versum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:1)
Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 4:1)
Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:1)
Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION