라틴어 문장 검색

qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:3)
quare Vitellianorum quidem et exauctorauit plurimos et coercuit, participibus autem uictoriae adeo nihil extra ordinem indulsit, ut etiam legitima praemia sero persoluerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 2:3)
Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum libertate adempta, item Trachiam Ciliciam et Commagenen dicionis regiae usque ad id tempus, in prouinciarum formam redegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 4:1)
Nulli ciuium quicquam ademit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:1)
probrosis feminis lecticae usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:4)
nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 4:1)
'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:2)
"Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:32)
"Per ego vos deos patrios aeternumque ignem, qui praefertur altaribus, fulgor em que solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:48)
Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 13:6)
"ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:76)
"ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:80)
"quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:65)
noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 22:1)
Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION