라틴어 문장 검색

Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:7)
Spernite, lectores, tales simulantis amores, Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris, Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:23)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Namque uetustatem qui spreuerit ob nouitatem, Alterius zeli uice debet obire cameli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:23)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
Sic uideas plures, si tale quid amodo cures, Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis, Emolumenta mali cupidos uice reddere tali, Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:12)
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
(불가타 성경, 집회서, 49장19)
et ait: " Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장14)
Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장34)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장7)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
Inde cum improbis graues inexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:14)
Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Curat spernere pontum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION