라틴어 문장 검색

Tiberius renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:5)
ac ne tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 3:2)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:5)
Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:1)
accessit ad tanta discrimina mors Vindicis, qua maxime consternatus destitutoque similis non multum afuit quin uitae renuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 11장 1:1)
et seruasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:4)
Petebat, uti filiam suam - Statirae erat nomen - nuptiis Alexander sibi adiungeret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 3:1)
Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 11:2)
itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 8:2)
et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se adiunxerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:30)
Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 16:1)
"Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:4)
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva geniturus, qui victoribus imperaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 32:1)
DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION