라틴어 문장 검색

petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:3)
ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:3)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 299:2)
genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 49:1)
id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 49:2)
admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:1)
nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:3)
admirabilior in femina quam in viro virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 230:2)
namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 87:2)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)
puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:3)
quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:2)
causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:3)
tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 272:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION