라틴어 문장 검색

Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장2)
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장56)
Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장58)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장23)
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장54)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장66)
Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장52)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장11)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: " Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장18)
Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장6)
Illud quoque non oportet minore admiratione suspicere, quod secundum proprias naturas, ubi altrinsecus duo tetragoni stant et unus parte altera longior in medio ponitur, tetragonus, qui nascitur, ille semper ab inpari procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:1)
Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION