라틴어 문장 검색

paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 421:1)
nonne hac noctu nostra navis ex portu Persico venit, quae me advexit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1366)
Quor igitur praedicas, te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2178)
Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 343)
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 28)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono de praeda es mercatus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 23)
meam amicam audivi te esse mercatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 424)
mercatus te hodie est de lenone Apoecides?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 495)
imponit geminum alterum in navem pater, Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum apud matrem domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS15)
Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea inter homines me deerrare a patre atque inde avehi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9147)
pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 17)
' postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 140)
ego me ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut animum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 142)
emi, atque advexi heri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 159)

SEARCH

MENU NAVIGATION