라틴어 문장 검색

Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet.
(카이사르, 내란기, 1권 63:3)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset.
(카이사르, 내란기, 1권 72:1)
Ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis minuat.
(카이사르, 내란기, 1권 72:10)
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit militesque appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, adversariis ad supplicium tradant, obsecrat.
(카이사르, 내란기, 1권 76:1)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Sed eisdem de causis, quae sunt cognitae, quo minus dimicare vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitate etiam in fugam coniectis adversariis non multum ad summam victoria iuvare poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:6)
Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent;
(카이사르, 내란기, 2권 21:4)
legiones eae, quae paulo ante apud adversarios fuerant;
(카이사르, 내란기, 2권 29:8)
An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:9)
quibus rebus nox maxime adversaria est.
(카이사르, 내란기, 2권 31:12)
haec acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar?
(카이사르, 내란기, 2권 32:11)
quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?
(카이사르, 내란기, 2권 32:29)
Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret.
(카이사르, 내란기, 2권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION