라틴어 문장 검색

Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
disturbant de industria, si quid placidius effluxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:4)
Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:2)
aestuat scopulis fretum fervetque semper fluctus alterna vice.
(세네카, 아가멤논 10:63)
Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:7)
Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
(세네카, 행복론, Liber II 23:4)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ?
(세네카, 행복론, Liber III 128:4)
Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:1)
ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti.
(세네카, 행복론, Liber VII 98:7)
nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:2)
inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:4)
" Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:3)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
Nunc quoque tanta de- formitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION