라틴어 문장 검색

quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:4)
ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 27:3)
Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:1)
Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus nec tantum extra opus est, sed ante opus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:8)
Inepta distinctio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:3)
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 42:3)
Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:1)
Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:3)
Contrariis rerum aeternitas constat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:7)
Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:4)
Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:7)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)
Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:1)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION