라틴어 문장 검색

quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 95:2)
nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:6)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
Uerumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conuersus est, diuinis se studuit mancipare praeceptis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:9)
Uerumtamen scito, quia, quae postulasti, accipies.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:12)
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:2)
et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?"
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:3)
quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 45:1)
hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 223:1)
cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION