라틴어 문장 검색

praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:5)
— Mactat lectas de more bidentes, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:2)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
— Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:3)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
Praeterea teneri tremulis in vocibus haedi Corniferas norunt matres agnique petulci.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:3)
Bidentes hostiae quid essent, inquit Avienus, interrogavi quendam de grammaticorum cohorte:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 1:1)
et ille bidentes oves esse respondit, idcircoque lanigeras adiectum, ut oves planius demonstrarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 1:2)
Esto, inquam, oves bidentes dicantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:1)
Oves, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:4)
verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:3)
Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oves solas sed omnes hostias bimas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 5:1)
Ergo bidennes primum dictae sunt quasi biennes, et longo usu loquendi corrupta est vox ex bidennibus in bidentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION