라틴어 문장 검색

'silvestribus' autem ideo, quia et circa casas esse et in civitatibus possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4112)
et uris inparibus ductos a. a. d. c. bubus agrestibus et ipsis inaequalibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5324)
nam uri agrestes boves sunt, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5325)
lethaea papavera agrestia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5443)
"satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, quibus non est datum intellegere civilia, multo magis denegatum est disserere divina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:20)
"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant - id enim pariter cum omni animante nascitur - deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis - idque faciant desiderio et cum quadam similitudine amoris humani - quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 102:1)
Atque Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 1:4)
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:1)
qui etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:6)
Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:5)
quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:1)
enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi multum accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:1)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION