라틴어 문장 검색

cuiusque sors exciderat alacer inter gratulantes gaudio exsultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 439:1)
Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 580:1)
cuneusque is hostium qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 499:2)
alacresque milites alius alium ut adderet gradum, memor ad defendendam iri patriam, hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 120:2)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 36:1)
hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 140:1)
ibi primo alacres signum poscebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 460:1)
ab dextera maximo cum clamore involant impetu alacri, foedant et proterunt hostium copias iure iniustas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 156)
et sciendum antiquos et 'alacris' et 'alacer', et 'acris' et 'acer' tam de masculino quam de feminino genere dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6852)
alacer quidam 'alacer' gestiens et rei novitate turbatus volunt, 'alacris' vero laetus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3371)
alacris cum 'acer' ubique dicat, 'alacer' tamen non dicit, licet inde nascatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3801)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION