라틴어 문장 검색

nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:5)
neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 4:1)
quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, tu vero abi, inquit, in te magis quam in me hostilia ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 134:1)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 511:1)
cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:2)
illud quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 50:1)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)
ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 270:1)
"quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 442:1)
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 176:1)
itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 266:1)
ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 506:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION