라틴어 문장 검색

Nemo quippe quod a ratione dissidet, velle vel agere rationabiliter potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:18)
Deus quippe immutabilis naturae, ita immutabilis est voluntatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:30)
Quippe quid aliud est eum salvari a Deo, quam Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:11)
Alioquin nequaquam de eis quae facit grates ei referendae essent, cum ea quae dimittere non potest, necessitate magis quadam propriae naturae compulsus, quam gratuita voluntate ad haec facienda inductus agat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:18)
Conditionaliter quippe, ut exposuimus, magis quam absolute idem Domini dictum accipiendum est, non quod videlicet rogare poterat vel impetrare, sed quod impetraret si rogaret, cum scilicet ejus oratio nullatenus cassa fieri possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:20)
Alioquin optime bonus non esset, si quid facere dimitteret quod a se opportune faciendum esse praesciret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:24)
Hoc quippe, inquiunt aestimare, multum derogat divinae excellentiae, ut videlicet id solummodo facere possit quod quandoque facit, et id solum dimittere quod dimittit, cum nos etiam ipsi, qui longe impotentiores sumus, multa etiam facere et dimittere possumus, quae nequaquam facimus vel dimittimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:4)
Idem quippe est et loquentem tacere, et eum qui loquitur tacere, nec tamen fortasse ita possibile est loquentem tacere, sicut possibile est eum qui loquitur tacere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:14)
Quippe cum dicimus eum posse a Deo salvari, ad facilitatem humanae naturae possibilitatem reducimus, ac si videlicet diceremus naturae hominis non hoc repugnare, ut ipse salvetur, qui in se ita mutabilis est, ut tam salvationi suae quam damnationi consentiat, et tam hoc quam in illo modo tractabilem se Deo praebeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:2)
Quod omnino falsissimum est. Prorsus quippe naturae divinae repugnat id eum facere quod ejus derogat dignitati, et quod eum facere minime convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:4)
Unde non necesse est, ut, cum vox audibilis sit, hoc est apta ex se ad audiendum ab aliquo, aliquis sit jam aptus ad audiendum eam. Omnibus quippe hominibus surdis existentibus, vel prorsus etiam non existentibus vox quaelibet hujus naturae esset, ut se audibilem homini praeberet, nec quidquam in ea praeparandum esset, ut ad audiendum idonea esset, quamvis homo nondum existeret qui eam audire posset, vel ad eam audiendam aptus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:8)
Ibi quippe, sicut jam determinatum est, ad naturam Dei;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:4)
Tanto quippe hinc melior existit, quanto in ea firmius persistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:12)
Aliud quippe est dicere, possum modo id facere, id est habeo modo potentiam id faciendi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:9)
Quippe quod tunc futurum erat modo peractum est, ideoque verba commutata sint ad ipsum designandum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION