라틴어 문장 검색

vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:2)
Tum ego respondi habere te, quod rei publicae nomine movereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque venundabat et caeca cupiditate correpti non intellegebant se dum vendunt et venire.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:1)
praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:4)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Surda est et amens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:2)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.48)
Quo tendis amens?
(세네카, Hercules Furens 15:4)
quo pergis amens?
(세네카, Hercules Furens 15:13)
Quid regna tui clara parentis casusque tuos respicis amens?
(세네카, Hercules Oetaeus 3:18)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
hac sum, fateor, digna carina, quae te genui, quae tibi lucem atque imperium nomenque dedi Caesaris amens.
(세네카, 옥타비아 5:27)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
dest terra tumulis, iam rogos silvae negant, non vota, non ars ulla correptos levant:
(세네카, 오이디푸스 1:32)
infando malo correpta pecoris efferum saevi ducem audax amasti;
(세네카, 파이드라 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION