라틴어 문장 검색

Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:9)
et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:7)
quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:6)
quia ubi Satanas immisit se in cor Judae [Iscariotes], Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:12)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
In te solo leges suas natura amiserit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:7)
Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnaliam munerum blandietur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:8)
Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:12)
Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:6)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)
Et ille eviratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit, etenim sanguinis effusione frigescit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:8)
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION