라틴어 문장 검색

In numero vero pariter inpari, si fuerit unus in medio terminus, circum se positiorum terminorum, si in unum redigantur, medietas est, et idem eorum quoque, qui super hos sunt terminos, medietas est, atque hoc usque ad extremos omnium terminorum, ut in eo ordine, qui est pariter inparium numerorum, ij vj x iunctus binarius cum denario xxj explet, cuius senarius medietas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:15)
Cui si lxiiij appositi fuerint, eandem rursus vim proportionis explebunt, quos lxiiij ad nullum sesquitertium rursus aptabis, quoniam parte tertia non tenentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 9:6)
Namque unus et iiij et vij numeri xij explebunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione pentagonorum. 1:4)
Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adiecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam, quae alias altitudo alias crassitudo alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:2)
In his enim, quotlibet terminos sumpseris, explebunt geometricam medietatem, quemadmodum enim prior ad sequentem est, ita sequens ad alium, et rursus, si permixte facias, idem erit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 1:3)
Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:5)
Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:6)
Si scit, metuat necesse est ne amittat quod amitti posse non dubitat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:11)
An uel si amiserit neglegendum putat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:13)
Nunc amissas opes querere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:14)
— Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:27)
Non expleturas cogat auarus opes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 2:1)
Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:26)
Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:5)
— Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION