라틴어 문장 검색

tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장4)
sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa exuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장2)
praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장4)
Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad deteriores inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장1)
exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maioribus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장7)
ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장4)
compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장3)
exuti dehinc tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장7)
Silanus tamquam Naxum deveheretur Ostiam amotus, post municipio Apuliae, cui nomen Barium est, clauditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장4)
frustra Cassium amovisti, si gliscere et vigere Brutorum aemulos passurus es.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장19)
abrumperet vitam ab ea civitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum exuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장10)
Idem tamen dies et honestum exemplum tulit Cassii Asclepiodoti, qui magnitudine opum praecipuus inter Bithynos, quo obsequio florentem Soranum celebraverat, labantem non deseruit, exutusque omnibus fortunis et in exilium actus, aequitate deum erga bona malaque documenta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장1)
Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 1:1)
tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:4)
Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION