라틴어 문장 검색

1033 At non in Pharia manes iacuere favilla, Nec cinis exiguus tantam compescuit umbram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권54)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
cineri gloria sera venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXV4)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos, Non aliter cineres mando iacere meos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII3)
Condidit hic natae cineres nomenque sacravit Quod legis Antullae, dignior ipse legi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV2)
Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori Faenius et culti iugera pulchra soli.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVI1)
Audes ducentas nuptuire post mortes Virumque demens cineribus tuis quaeris Prurire.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII6)
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper, Sed non obscurus nec male notus eques, Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est', Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII1)
Impia Cappadocum tellus et numine laevo Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV2)
Si victura meis mandantur nomina chartis Et fas est cineri me superesse meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIV5)
Hoc longum tibi, vita dum manebit, Hoc et post cineres erit tributum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII5)
Note, licet nolis, sublimi pectore vates, Cui referet serus praemia digna cinis, Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat, Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr5)
Quid busti cineres tui lacessis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC2)

SEARCH

MENU NAVIGATION