라틴어 문장 검색

alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam vulgo notum est, ut nec origo et causa celebritatis ignota sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:1)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:2)
semperque potentes Detrahere in cladem fato damnata maritos, En nupsit tepido pellex Cornelia busto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:12)
Ubicumque iaces, civilibus armis Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas, Iulia crudelis, placataque pellice caesa, Magno parce tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:59)
futuit ancillas Domumque et agros implet equitibus vernis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIV2)
Extremo est ancilla loco:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXIII2)
Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI6)
Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXI2)
Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva Uteris et Veneri servit amica manus, Hoc nihil esse putas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLI1)
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI2)
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam, Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION