라틴어 문장 검색

quo tempore corpus cadendo describere posset altitudinem ½A, aequalis erit columnae aquae totius AF foramini perpendiculariter imminentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 49:5)
quae quidem pressio aequalis est ponderi columnae aquae, cujus basis foramini aequatur & altitudo eadem est quae aquae totius supra foramen.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:5)
Jam vero pondus aquae, quod vas & Globus conjunctim sustinent, est pondus aquae totius in vase, praeter partem illam quae aquam defluentem accelerat, & ad ejus motum generandum sufficit, quaeque, per Propositionem superiorem, aequalis est ponderi columnae aquae cujus basis aequatur spatio inter Globum & canalem per quod aqua defluit, & altitudo eadem cum altitudine aquae supra fundum vasis, per lineam SR designata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:1)
Globus autem descensum quantitatis aquae impedit, quem pondus columnae aquae sibi perpendiculariter incumbentis efficere posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:8)
& propterea actio contraria aquae in Globum aequalis est vi quae motum eundem vel tollere vel generare possit, hoc est ponderi columnae aquae, quae Globo perpendiculariter imminet & cujus altitudo est RS.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:12)
Et propterea ubi canalis aperitur & aqua de vase superiore descendit, vis omnis, qua Globus impellitur deorsum, orietur ab aquae illius descensu, atque adeo aequalis erit ponderi columnae aquae, cujus altitudo est RS & diameter eadem quae Globi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 58:4)
In experimento columnae quartae, motus aequales oscillationibus 535 in aere, & 1-1/5 in aqua amissi sunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 97:1)
Haec est proportio resistentiarum totarum in Casu columnae quartae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 97:7)
Quare in Casu columnae quartae ubi velocitas erat 1, resistentia tota est ad partem suam quadrato velocitatis proportionalem, ut 21-2/7 + 64-3/14 seu 85½, ad 64-3/14;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 98:4)
Sunt autem differentiae motuum angularium circa axem ut hae translationes applicatae ad distantias, sive ut translationes directè & distantiae inversè;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:7)
erunt summae distantiarum, hoc est motus toti angulares, ut respondentes summae linearum Aa, Bb, Cc, Dd, Ee:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:12)
& tempora motibus angularibus reciprocè proportionalia erunt etiam his areis reciprocè proportionalia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:14)
Hinc motus angulares particularum fluidi sunt reciprocè ut ipsarum distantiae ab axe Cylindri, & velocitates absolutae sunt aequales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 7:2)
Si cylindro & fluido ad hunc modum motis addatur vel auferatur communis quilibet motus angularis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 9:2)
Unde si toti cylindrorum & fluidi Systemati auferatur motus omnis angularis cylindri exterioris, habebitur motus fluidi in cylindro quiescente.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION