라틴어 문장 검색

ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 351:1)
inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 514:1)
ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat - ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 253:1)
sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 206:1)
haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:1)
hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 160:1)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
luxuriatque toris animosum pectus 'animosum' nodo- sum et eminens pulpis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION