라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)
fis anus et tamen vis formosa videri ludisque et bibis inpudens et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 132)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)
"indormit unctis omnium cubilibus oblivione paelicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 515)
"vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens contundet obscaenas anus;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 524)
"et tu, potes nam, solve me dementia, o nec paternis obsoleta sordibus neque in sepulcris pauperum prudens anus novendialis dissipare pulveres."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1719)
"quid proderat ditasse Paelignas anus velociusve miscuisse toxicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1724)
dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.22)
namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.34)
nil faciet sceleris pia dextera - mirum, ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos - , sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:6)
anus inproba Thebis ex testamento sic est elata:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:24)
Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION