라틴어 문장 검색

Utraque vis apibus pariter metuenda;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:9)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:1)
non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi, munere quamque suo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:11)
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:2)
His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:1)
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo - quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:1)
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:1)
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:3)
hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:6)
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:5)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvos carmina fingo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 24)
Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 111)
aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION