라틴어 문장 검색

"Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea iam vecors animi tectam scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum ad omnes, orientales ceterosque, aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit, priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis, et ignorabiliter laminis litteratis et infelicium avium durantibus damnis, defletorum sepultorum etiam cadaverum expositis multis admodum membris:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:25)
"Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:33)
"Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:40)
"Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:46)
"Novaculam praeacutam, appulsu etiam palmulae lenientis exasperatam, tori qua parte cubare consuesti latenter absconde lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, omnique isto apparatu tenacissime dissimulate, postquam sulcatos intrahens gressus cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicatus altum soporem flare coeperit, toro delapsa nudoque vestigio pensilem gradum pullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscinde."
(아풀레이우스, 변신, 5권158)
"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)
nam vespera, post opiparas cenas earumque splendidissimos apparatus, multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:7)
Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus!
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:2)
"Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi voluntarium:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:11)
Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt,
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:4)
Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 19:1)
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:2)
Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν - sic enim Varro ipse appellat - , ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION