라틴어 문장 검색

quid te in vasis fictilibus appositurum putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 25:17)
Labeo vero noster nec signum tuum in epistula nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:10)
neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:3)
volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 9:6)
qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 3:3)
quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia adpositum ad recordationem praeteritae memoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:5)
e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:3)
'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장3)
qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:5)
Ipsus hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser Ma/nderem nato/s - eorum viscera apponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:8)
is apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:4)
Computationes autem, ut nimis perplexas & approximationibus impeditas, neque satis accuratas, apponere non lubet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:13)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
tunc fallere sollers adposita intortos extendit regula mores et premitur ratione animus vincique laborat artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
(페르시우스, 풍자, satire 513)
Ancilla risu meo prodita complosit manus et Apposui quidem . . . adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION