라틴어 문장 검색

referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 6:1)
est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:3)
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:4)
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:5)
Aptantur autem Propositiones a nobis demonstratae ad veram constitutionem Terrae, quatenus Rotae eundo in ejus circulis maximis describunt motu clavorum Cycloides extra globum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 40:1)
Et inde Spiralis ad quamlibet Medii densitatem aptari potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 10:3)
sambucam citius caloni aptaveris alto.
(페르시우스, 풍자, satire 545)
Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:16)
Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:15)
Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis Qui simul offendit ad fortunam frangitur, Naturae partis veste quas celat pudor, Cum separatim toto finxisset die, Aptare mox ut posset corporibus suis, Ad cenam est invitatus subito a Libero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.3)
quae sapienti viro ita aptanda est ut perferatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 5:2)
Iubet liburnicam aptari;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 7:2)
Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter?- ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:3)
Te surgit quamvis lassus veniente viator, Et miles saevas aptat ad arma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1311)
Omnibus historiis se meus aptat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION