라틴어 문장 검색

Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
'aquilo,' 'volturnus,' 'eurus,' quorum medius eurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 12:1)
eurum, austrum, aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:2)
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 1:1)
Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 2:1)
Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 3:1)
̓́Ενθα νότοσ μέγα κῦμα ποτι` σκαιο`ν ῥίον ὠθεῖ, contra autem de , quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 8:2)
Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 10:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 6:2)
CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo praepetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 2:1)
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram , namque potes, portusque require Velinos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 3:3)
Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 6:1)
Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 11:1)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION