라틴어 문장 검색

nec forti velis Aquilone recepto Inter semirutas magnae Carthaginis arces Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:2)
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:19)
Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:8)
Nudas Aquilonibus undas Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:81)
Tamen hos minuere labores A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer, Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:47)
Arctoos raris Aquilonibus imbres Accipit, et nostris reficit sua rura serenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:8)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IX3)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis, Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIII1)
Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXIII Pugio2)
evrusque notusque cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut stridens aquilone procella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 851)

SEARCH

MENU NAVIGATION