라틴어 문장 검색

Ergo liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis, ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:2)
ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:17)
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
Attamen in re tam ardua et suspensa, sunt quaedam quae necessario videntur interponenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:3)
Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:1)
ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:5)
nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:5)
atque hujusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:2)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
Nam novas species generare arduum admodum foret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:2)
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)
Si inveniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem vel sublimiorem vel humiliorem qui non rotaverit cum consensu manifesto (licet admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotaverit in contrarium coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:2)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
Quanto enim basis flammae est latior, tanto vertex sublimior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION