라틴어 문장 검색

auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:5)
delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)
Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo exprimente;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:1)
libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:4)
iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:3)
et auiae memoriam tanto opere dilexit, ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseuerauerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:8)
pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:5)
statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit ac ponderis certi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:4)
Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 11:2)
Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 8:1)
Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 14:1)
Namque epistula, priusquam ei redderetur, in m anus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 16:1)
Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 26:1)
Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere disposais, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 23:1)
"Signum anuli eius in mea potestate est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION