라틴어 문장 검색

id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 4:1)
habitus corporum varii atque ex eo argumenta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:1)
e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장4)
igitur deterrimo quoque in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum et quidam militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgregabantur, cum pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam mortalium esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장3)
ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장4)
argumentum e nomine petitur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장3)
secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장5)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis uiris aliquamdiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse siue diuinitus siue aliqua coniectura:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 3:1)
unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:2)
Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:1)
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:1)
addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae pverperivm.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:7)
decretum autem ut dies, quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:3)
parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION