라틴어 문장 검색

praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)
consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut aeque magna vis ad manum esset, curavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 326:2)
in eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 505:1)
adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 330:1)
externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 470:3)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:3)
praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 618:2)
duae alae erant magna ex parte Gallorum - Cassignatus praeerat - et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 619:2)
inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:3)
inde luce prima in eodem quo solebat loco peditum acie instructa, equitatum levemque armaturam ad castra hostium ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 627:1)
equitum ordines levis armatura interposita distinguebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 631:2)
huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 632:1)
consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 636:1)
sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat et eiusdem gentis levem armaturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION