라틴어 문장 검색

idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:2)
Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 29:4)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)
Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 28:4)
tum saepe fragore laudari comitum, frendens cum belua ferrum ferret et intratos exirent arma per armos, conde Pelethronios, alacer puer et venator, Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri terga premens et ob hoc securus lustra pererrans tu potius regereris equo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos docta lupata ligant quotiens per frondea lora flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 138)
Vltima nigrantes incedunt praeda elephanti;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem31)
instant verberibus simul regentes, iamque et pectora prona de covinno extensi rapiuntur et iugales trans armos feriunt vacante tergo, nec cernas cito, cernuos magistros temones mage sufferant an axes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium79)
erumpit silvis - dant gaudia vires - notaque desueto crepuit senis ungula campo, tunc blandus dextra atque imos demissus in armos pauperibus tectis inducit et admonet antri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권50)
cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos impetus et tantis calcaribus ilia late suffectura patent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.21)
sic ubi delectos per torva armenta iuvencos agricola imposito sociare adfectat aratro, illi indignantes, quis nondum vomere multo ardua nodosos cervix descendit in armos, in diversa trahunt atque aequis vincula laxant viribus et vario confundunt limite sulcos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권40)

SEARCH

MENU NAVIGATION