라틴어 문장 검색

arreptisque armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quae in promptu erant diripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 435:4)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 497:1)
quod postquam, sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:2)
eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:2)
aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 40:1)
Vox mi ad aures advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1177)
Nescio quoia vox ad aures mi advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 220)
Cuia ad auris vox mi advolavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION