라틴어 문장 검색

Edere, bibere, dormire, aliaque etiam ministeria corporis dono sunt tibi collata, non a te relata Deo munera.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:8)
ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:28)
Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:6)
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:21)
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:5)
quod diluvium secutum est, nostris ascribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris avertimus Domini misericordiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:6)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)
Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:8)
Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est (Exod.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:4)
et quemadmodum nos munierit S. Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:2)
nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:7)
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:1)
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali , nullo citerioris vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 7:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION