라틴어 문장 검색

tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 308:1)
consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 215:1)
quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 264:1)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
caelum aspectat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 177)
quid me aspectas, stolide?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 225)
age nunc reside, cave modo ne gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS3)
Em aspecta:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 129)
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, ita venter gutturque resident esurialis ferias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 14)
aspecta et contempla, Epidice:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 133)
Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 570)
Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2258)
eu hercle in vobis resident mores pristini, ad denegandum ut celeri lingua utamini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS8)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION