라틴어 문장 검색

et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)
Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 16:1)
Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 2:1)
Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:3)
tamquam non possit rebus adserere quae solet verbis docere, aut nesciat servare modum cuius in omnibus humanae vitae actibus terminos ipsa constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:2)
Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:1)
Nec gentibus ullis Commodat in populum, terrae pelagique potentem, Invidiam Fortuna suam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:34)
Namque adserit urbes Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes Vulgus alunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:31)
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XV4)
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam, Notariorum quem premit chorus levis, Qui codicillis hinc et inde prolatis Epistulisque commodat gravem voltum Similis Catoni Tullioque Brutoque, Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant, Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LI1)
Si quisquam mea dixerit malignus Atro carmina quae madent veneno, Ut vocem mihi commodes patronam Et quantum poteris, sed usque, clames:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII4)
Tonsorem puerum, sed arte talem, Qualis nec Thalamus fuit Neronis, Drusorum cui+ contigere barbae, Aequandas semel ad genas rogatus Rufo, Caediciane, commodavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LII1)
Tarpeio deus hic commodet ora patri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI11)
Non haec Colchidos adserit furorem Diri prandia nec refert Thyestae;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION