라틴어 문장 검색

Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
"maxime domesticis fidei:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:6)
Aut si evenerit, ut de secundo marito habeas filios, domestica pugna, intestinum proelium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:21)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)
Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:12)
An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:3)
Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:10)
quid macies aegri veteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX7)
vis certe pila cohortes egregios equites et castra domestica;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X39)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)
ergo acrior impetus, et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni tela:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV23)
Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 3:1)
Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 17:4)
Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION